Tuesday, October 24, 2017 Text is available under the CC BY-SA 3.0 licence.

Gerald of Wales (1146 – 1223)


Churchman and writer of Welsh birth, and of mixed Welsh and Norman ancestry.
Page 1 of 1
Gerald of Wales
In musico modulamine, non uniformiter, ut alibi, sed multipliciter, multisque modis et modulis, cantilenas emittunt. Adeo ut in turba canentium, sicut huic genti mos est, quot videas capita, tot audias carmina discriminaque vocum varia.
Gerald of Wales quotes
De duobus tamen ordinibus istis, Cluniacensi scilicet et Cisterciensi, hoc compertum habeas. Locum aedificiis egregie constructum, redditibus amplis et possessionibus locupletatum, istis hodie tradas; inopem in brevi destructumque videbis. Illis e diverso eremum nudam, et hispidam silvam assignes: intra paucos postmodum annos, non solum ecclesias et aedes insignes, verum etiam possessionum copias, et opulentias multas ibidem invenies.
Gerald of Wales
Qui cum ex fratribus quatuor germanis pariter et uterinis natu minor existeret, tribus aliis nunc castra nunc oppida nunc palatia puerilibus, ut solet haec aetas, praeludiis in sabulo vel pulvere protrahentibus construentibus, modulo suo, solus hic simili praeludio semper ecclesias eligere et monasteria construere tota intentione satagebat.




Gerald of Wales quotes
Hodie scripta nemo remuneret.
Gerald of Wales
Exemplum autem de responso Ricardi regis Anglorum, facto magistro Fulconi viro bono et sancto…et hic interserere praeter rem non putavi. Cum inter cetera vir ille sanctus regi dixisset; "Tres filias habetis, quae quamdiu penes vos fuerint, nunquam Dei gratiam habere poteritis, superbiam scilicet, luxuriam, et cupiditatem." Cui rex, post modicam quasi pausationem, "Jam," inquit, "maritavi filias istas, et nuptui dedi; Templariis superbiam, nigris monachis luxuriam, albis vero cupiditatem."
Gerald of Wales quotes
In musicis solum instrumentis commendabilem invenio gentis istius diligentiam. In quibus, prae omni natione quam vidimus, incomparabiliter instructa est. Non enim in his, sicut in Britannicis quibus assueti sumus instrumentis, tarda et morosa est modulatio, verum velox et praeceps, suavis tamen et jocunda sonoritas. Mirum quod, in tanta tam praecipiti digitorum rapacitate, musica servatur proportio; et arte per omnia indemni inter crispatos modulos, organaque multipliciter intricata, tam suavi velocitate, tam dispari paritate, tam discordi concordia, consona redditur et completur melodia.
Gerald of Wales
Felix est illa civitas quae in pace bellum cogitat.
Gerald of Wales quotes
Hoc autem mihi notabile videtur, quod sicut nationis istius homines hac in vita mortali prae aliis gentibus impatientes et praecipites sunt ad vindictam, sic et in morte vitali meritis jam excelsi, prae aliarum regionum sanctis, animi vindicis esse videntur.
Gerald of Wales
Nec alia, ut arbitror, gens quam haec Kambrica, aliave lingua, in die districti examinis coram Judice supremo, quicquid de ampliori contingat, pro hoc terrarum angulo respondebit.
Page 1 of 1


© 2009–2013Quotes Privacy Policy | Contact