Thursday, April 25, 2024 Text is available under the CC BY-SA 3.0 licence.

Geoffrey of Monmouth (1100 – 1155)


British chronicler, poet and bishop, possibly of Breton descent.
Page 1 of 1
Geoffrey of Monmouth
Diva potens nemorum terror silvestribus ac spes!
Cui licet anfractus ire per ethereos,
Infernasque domos terrestria iura resolve.
Et dic quas terras nos habitare velis.
Dic certam sedem qua te venerabor in euum.
Qua tibi virgineis templa dicabo choris.
Geoffrey of Monmouth quotes
"Est uspiam pater mi filia quae patrem suum plus quam patrem presumat diligere? Non reor equidem ullam esse quae hoc fateri audeat nisi iocosis veritatem celare nitatur. Nempe ego dilexi te semper ut patrem, et adhuc a proposito meo non divertor. Et si ex me magis extorquere insistis, audi cercudinem amoris quae adversum te habeo et interrogationibus tuis finem impone: et enim quantum habes tantum vales tantumque te diligo."
Geoffrey of Monmouth
Quicumque vero famosus probitate miles in eadem erat unius coloris vestibus atque armis utebatur facete etiam mulieres consimilia indumenta habentes. Nullius amorem habere dignabantur nisi tercio in milicia probates esset. Efficiebantur ergo caste et meliores et milites pro amore illarum probiores.




Geoffrey of Monmouth quotes
Tunc invitatis probissimis quibusque ex longe positis regnis, cepit familiam suam augmentare, tantamque facetiam in domo sua habere ita et emulationem longe manentibus populis ingereret. Unde nobilissimus quisque incitatus nichili pendebat se nisi sese sive in induendo sive in arma ferendo ad modo militum Arturi haberet.
Geoffrey of Monmouth
Brute sub occasu solis trans Gallica regna
Insula in occeano est habitata gigantibus olim.
Nunc deserta quidem gentibus apta tuis.
Illa tibi fietque tuis locus aptus in aevum;
Hec erit et natis altera Troia tuis,
Hic de prole tua reges nascentur et ipsis
Totius terrae subditus orbis erit.
Geoffrey of Monmouth quotes
Accedens deinde proprius rege flexis genibus dixit. "Lauerd King, wassheil." At ille visa facie puelle admiratus est tantum eius decorum et incalvit. Denique interrorogavit interpretem suum quid dixerat puella, et quid ei respondere deberet. Cui interpres dixit, "Vocavit te dominum regem et vocabulo salutacionis honoravit. Quid autem respondere debes est 'drincheil.'"
Geoffrey of Monmouth
In hec verba cum fletu et singultu prupit. "O irrevocabilia seria fatorum quae solito cursu fixum iter tenditis cur unquam me ad instabilem felicitatem promovere volvistis cum maior pena sit ipsam amissam recolere quam sequentis infelicitatis presentia urgeri."
Geoffrey of Monmouth quotes
Set et inclitus ille rex Arturus letaliter vulneratus est qui illuc ad sananda vulnera sua in insulam Avallonis evectus, Constantino cognato suo, et filio Cadoris ducis Cornubie diadema Britannie concessit.
Page 1 of 1


© 2009–2013Quotes Privacy Policy | Contact