Friday, April 26, 2024 Text is available under the CC BY-SA 3.0 licence.

Theodoret

« All quotes from this author
 

Ac generosae quidem animae triumphatorum coelum nunc obambulant, et angelorum choris intersunt: eorum vero corpora non singula cujusque condunt monumenta, sed urbes et vici haec inter se partiti, animarum illos servatores corporumque medicos appellant, veneranturque tamquam urbium praesides atque custodies, et horum apud Deum universorum interventu divina per eos munera consequuntur. Sectis corum corporibus, integra et indivisa gratia perseverat: et tenues illae ac tantillae reliquiae integro nullasque in partes dissecto martyri parem habent virtutem.

 
Theodoret

» Theodoret - all quotes »



Tags: Theodoret Quotes, Authors starting by T


Similar quotes

 

Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis
Et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi,
Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
Tradita sunt tristi munere ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

 
Gaius Valerius Catullus
 

Igitur rursum miserae mittentes epistolas reliquiae ad Agitium Romanae potestatis virum, hoc modo loquentes: "Agitio ter consuli gemitus Britannorum"; et post pauca querentes: "repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros; inter haec duo genera funerum aut iugulamur aut mergimur".

 
Gildas
 

Divina Natura dedit agros, ars humana ?dificavit urbes.

 
Marcus Terentius Varro
 

Qui cum ex fratribus quatuor germanis pariter et uterinis natu minor existeret, tribus aliis nunc castra nunc oppida nunc palatia puerilibus, ut solet haec aetas, praeludiis in sabulo vel pulvere protrahentibus construentibus, modulo suo, solus hic simili praeludio semper ecclesias eligere et monasteria construere tota intentione satagebat.

 
Gerald of Wales
 

Quisquis enim hic felicem agit vitam, atque rempublicam recte gubernat, sicut nobilissimus meus pater fecit, qui promouit omnem pietatem atque expulit omnem ignorantiam, habet certissimum iter in coelum.

 
Henry VIII of England
© 2009–2013Quotes Privacy Policy | Contact