Friday, April 26, 2024 Text is available under the CC BY-SA 3.0 licence.

Henry of Huntingdon (1082 – 1160)


Anglo-Norman churchman and chronicler.
Page 1 of 1
Henry of Huntingdon
Quod cum in maximo uigore floreret imperii, sedile suum in littore maris cum ascenderet statui iussit. Dixit autem mari ascendenti: "Tu mee dicionis es, et terra in qua sedeo mea est, nec fuit qui inpune meo resisteret imperio. Impero igitur tibi ne in terram meam ascendas, nec uestes uel membra dominatoris tui madefacere presumas."
Henry of Huntingdon quotes
Cum in omni fere litterarum studio dulce laboris lenimen et summum doloris solamen dum uiuitur insitum considerem, tum delectabilius et maioris praerogatiua claritatis historiarum splendorem amplectendum crediderim.
Henry of Huntingdon
Proprie uero proprium Britanniae est, ut incolae eius in peregrinationem tendentes, omnibus gentibus cultu et sumptu clariores ex hoc unde sint dinosci possint.’’




Henry of Huntingdon quotes
Circa hoc tempus Siwardus consul fortissimus Nordhymbre, pene gigas statura, manu uero et mente predura, misit filium suum in Scotiam conquirendam. Quem cum bello cesum patri renuntiassent, ait, "Recepitne uulnus letale in anteriori uel posteriori corporis parte?" Dixerunt nuntii, "In anteriori." At ille, "Gaudeo plane, non enim alio me uel filium meum digner funere."
Henry of Huntingdon
Siwardus, consul rigidissimus, pro fluuio uentris ductus mortem sensit imminere. Dixitque, "Quantus pudor me tot in bellis mori non potuisse, et uaccarum morti cum dedecore reseruarer! Induite me saltem lorica mea impenetrabili, precingite gladio. Sublimate galea. Scutum in leua. Securim auratam michi ponite in dextra, ut militum fortissimus modo militis moriar." Dixerat, et ut dixerat armatus honorifice spiritum exalauit.
Page 1 of 1


© 2009–2013Quotes Privacy Policy | Contact