Thursday, April 25, 2024 Text is available under the CC BY-SA 3.0 licence.

Henry of Huntingdon

« All quotes from this author
 

Proprie uero proprium Britanniae est, ut incolae eius in peregrinationem tendentes, omnibus gentibus cultu et sumptu clariores ex hoc unde sint dinosci possint.’’
--
A particular characteristic of Britain is that its natives, when travelling abroad, are more splendid in their dress and manner of living, whence they may be distinguished from all other peoples.
--
Book I, §6, pp. 18-21.

 
Henry of Huntingdon

» Henry of Huntingdon - all quotes »



Tags: Henry of Huntingdon Quotes, Authors starting by H


Similar quotes

 

leges habent perquam paucas. sufficiunt enim sic institutis paucissimae. quin hoc in primis apud alios improbant populos, quod legum interpretumque uolumina, non infinita sufficiunt. ipsi uero censent iniquissimum; ullos homines his obligari legibus; quae aut numerosiores sint, quam ut perlegi queant; aut obscuriores quam ut a quouis possint intelligi.

 
St. Thomas More
 

Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore.

 
Cicero
 

Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam…Auream nominavit. De cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. Vestibulum eius fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie…In ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus vice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis fluentes aquis. Eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobavit, ut se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse.

 
Suetonius
 

Bonam quippe intentionem, hoc est, rectam in se dicimus, operationem vero non quod boni aliquid in se suscipiat, sed quod ex bona intentione procedat. Unde et ab eodem homine cum in diversis temporibus idem fiat, pro diversitate tamen intentione eius operatio modo bono modo mala dicitur.

 
Peter Abelard
 

Maxime tamen curavit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum; nam et grammaticos, quod genus hominum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi fere quaestionibus experiebatur: "Quae mater Hecubae, quod Achilli nomen inter virgines fuisset, quid Sirenes cantare sint solitae."

 
Suetonius
© 2009–2013Quotes Privacy Policy | Contact