Saturday, November 23, 2024 Text is available under the CC BY-SA 3.0 licence.

Tertullian

« All quotes from this author
 

Omnia periclitabuntur aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt dum aliter accipiuntur, si aliter quam sunt cognominantur. Fides nominum salus est proprietatum.
--
All things will be in danger of being taken in a sense different from their own proper sense, and, whilst taken in that different sense, of losing their proper one, if they are called by a name which differs from their natural designation. Fidelity in names secures the safe appreciation of properties.
--
De Carne Christi, 13.2

 
Tertullian

» Tertullian - all quotes »



Tags: Tertullian Quotes, Authors starting by T


Similar quotes

 

Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela diei
discutiant sed naturae species ratioque.

 
Lucretius
 

Dis aliter visum.

 
Virgil
 

Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.

 
Julius Caesar
 

Quod siquis vera vitam ratione gubernet,
divitiae grandes homini sunt vivere parvo
aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.

 
Lucretius
 

Siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam; si perseveraverit, in vicem eum odero.

 
Tiberius
© 2009–2013Quotes Privacy Policy | Contact