Me vero primum dulces ante omnia Musae,
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant caelique vias et sidera monstrent,
Defectus solis varios lunaeque labores;
Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant
Obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant.
Quid tantum Oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
--
And ye sister Muses whom I love With sacred fervour all the world above, O take me for your seer: give me to know The ways of Heaven above and Earth below,Virgil
Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela diei
discutiant sed naturae species ratioque.Lucretius
Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre quid in quaque re sit: scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem.
Seneca the Younger
Nescire autem quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria rerum veterum cum superiorum aetate contexitur? (120)
Cicero
Talis...mihi uidetur, rex, vita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluviarum vel nivium, adveniens unus passeium domum citissime pervolaverit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen parvissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec vita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec nova doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda videtur.
Bede
Virgil
Virchow, Rudolf
A
B
C
D
E
F
G
H
I
J
K
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
U
V
W
X
Y
Z