Virgil
Known in English as Virgil or Vergil, was a Latin poet, the author of the Eclogues, the Georgics and the Aeneid, the last being an epic poem of twelve books that became the Roman Empire's national epic.
Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris,
Altera candenti perfecta nitens elephanto,
Sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
Hue omnis turba ad ripas effusa ruebat,
Matres atque viri, defunctaque corpora vita
Magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
Impositique rogis juvenes ante ora parentum.
Has omnis, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
Scilicet immemores supera et convexa revisant
Bursus et incipiant in corpora velle reverti.
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,
quamuis increpitent socii et ui cursus in altum
uela uocet, possisque sinus implere secundos,
quin adeas uatem precibusque oracula poscas
ipsa canat uocemque uolens atque ora resoluat.
illa tibi Italiae populos uenturaque bella
et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
expediet, cursusque dabit uenerata secundos.
haec sunt quae nostra liceat te uoce moneri.
Virginibus puerisque canto.
Degeneres animos timor arguit.
Quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
Devenere locos laetos et amoena vireta
Fortunatonun nemorum, sedesque beatas.
Lacrimis oculos suffusa nitentis.
Arcades ambo
Et cantare pares et respondere parati.
Magnus ab integro saeclorum.
Umida solstitia atque hiemes orate serenas,
agricolae.
Lumenque iuventae
purpureum.
Deum namque ire per omnis
Terrasque tractusque maris, coelumque profundum.
Hio manus ob patriam pugnando volnera passi,
Quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
Quique pii vates, et Phoebo digna locuti,
Inventas aut qui vitam excoluere per artis,
Quique sui memores alios fecere merendo;
Omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
Saepibus in nostris parvam te roscida mala
(Dux ego vester eram) vidi cum matre legentem.
Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus,
Iam fragilis poteram a terra contingere ramos:
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error!
Cantantes licet usque (minus via laedit) eamus.
Sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent.