Apuleius
Roman philosopher, orator and romance-writer, of Berber North African origin.
Page 1 of 1
En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus meis dispenso: cuius numen unicum multiformi specie, ritu vario, nomine multiiugo totus veneratus orbis.
Sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se videre.
Nam cum coeperis deae servire, tunc magis senties fructum tuae libertatis.
Ad vivendum velut ad natandum is melior qui onere liberior.
Parit enim conversatio contemptum; raritas conciliat admirationem.
Accessi confinium mortis et calcato Proserpinae limine per omnia vectus elementa remeavi, nocte media vidi solem candido coruscantem lumine, deos inferos et deos superos accessi coram et adoravi de proximo.
Familiarity breeds contempt, but concealment excites interest.
Page 1 of 1