Sidonius Apollinaris
Gallo-Roman poet and letter-writer, who organised the last defence of Roman Auvergne against the invading Visigoths.
Page 1 of 1
Ex hoc barbaricis abacta plectris
spernit senipedem stilum Thalia,
ex quo septipedes videt patronos.
O neccessitas abiecta nascendi, vivendi misera dura moriendi.
Hi sunt, quos timent etiam qui timentur.
Mors obruit illos,
non timor; invicti perstant animoque supersunt
jam prope post animam.
Nam qui maxume doctus sibi videtur, dictionem sanam et insanam ferme appetitu pari revolvit, non amplius concupiscens erecta quae laudet quam despecta quae rideat. atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris, quod abutitur.
Quid me, etsi valeam, parare carmen
Fescenninicolae iubes Diones
inter crinigeras situm catervas
et Germanica verba sustinentem,
laudantem tetrico subinde vultu
quod Burgundio cantat esculentus
infundens acido comam butyro?
Page 1 of 1