Wednesday, April 24, 2024 Text is available under the CC BY-SA 3.0 licence.

Bede


Anglo-Saxon historian, theologian and scientific writer; often called "the Venerable Bede".
Page 1 of 1
Bede
Talis...mihi uidetur, rex, vita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluviarum vel nivium, adveniens unus passeium domum citissime pervolaverit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen parvissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec vita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec nova doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda videtur.
Bede quotes
Tanta eo tempore pax in Britannia fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in proverbio dicitur, etiamsi mulier una cum recens nato parvulo vellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se laedente valeret.
Bede
Rursus ergo interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli vocarentur. At ille: "Bene", inquit, "nam et angelicam habent faciem et tales angelorum in caelis decet esse cohaeredes. Quod habet nomen ipsa provincia, de qua isti sunt adlati?" Responsum est quod Deiri vocarentur idem provinciales. At ille: "Bene", inquit, "Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciae illius quomodo apellatur?" Responsum est quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: "Alleluia, laudem Dei creatoris illis in partibus oportet cantari".




Page 1 of 1


© 2009–2013Quotes Privacy Policy | Contact