Thursday, April 25, 2024 Text is available under the CC BY-SA 3.0 licence.

Pope Boniface VIII

« All quotes from this author
 

In hac ejusque potestate duos esse gladios, spiritualem videlicet et temporalem, evangelicis dictis instruimur. […] Uterque ergo est in potestate ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro ecclesia, ille vero ab ecclesia exercendus, ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis.
--
We are told by the word of the Gospel that in this His fold there are two swords—a spiritual, namely, and a temporal. […] Both swords, the spiritual and the material, therefore, are in the power of the Church; the one, indeed, to be wielded for the Church, the other by the Church; the one by the hand of the priest, the other by the hand of kings and knights, but at the will and sufferance of the priest.

 
Pope Boniface VIII

» Pope Boniface VIII - all quotes »



Tags: Pope Boniface VIII Quotes, Authors starting by B


Similar quotes

 

Ille mi par esse Deo videtur,
ille, si fas est, superare Divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit
dulce ridentem.

 
Gaius Valerius Catullus
 

Rursus ergo interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli vocarentur. At ille: "Bene", inquit, "nam et angelicam habent faciem et tales angelorum in caelis decet esse cohaeredes. Quod habet nomen ipsa provincia, de qua isti sunt adlati?" Responsum est quod Deiri vocarentur idem provinciales. At ille: "Bene", inquit, "Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciae illius quomodo apellatur?" Responsum est quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: "Alleluia, laudem Dei creatoris illis in partibus oportet cantari".

 
Bede
 

Sive ergo Graeci sive alii se dicant Petro ejusque successoribus non esse commissos: fateantur necesse est, se de ovibus Christi non esse, dicente Domino in Joanne, unum ovile et unicum esse pastorem.

 
Pope Boniface VIII
 

Exemplum autem de responso Ricardi regis Anglorum, facto magistro Fulconi viro bono et sancto…et hic interserere praeter rem non putavi. Cum inter cetera vir ille sanctus regi dixisset; "Tres filias habetis, quae quamdiu penes vos fuerint, nunquam Dei gratiam habere poteritis, superbiam scilicet, luxuriam, et cupiditatem." Cui rex, post modicam quasi pausationem, "Jam," inquit, "maritavi filias istas, et nuptui dedi; Templariis superbiam, nigris monachis luxuriam, albis vero cupiditatem."

 
Gerald of Wales
 

Interea glaciali figore rigenti insulae et velut longiore terrarum secessu soli visibili non proximae verus ille non de firmamento solum temporali sed de summa etiam caelorum arce tempora cuncta excedente universo orbi praefulgidum sui coruscum ostendens, tempore, ut scimus, summo Tiberii Caesaris, quo absque ullo impedimento delatoribus militum eiusdem, radios suos primum indulget, id est sua praecepta, Christus.

 
Gildas
© 2009–2013Quotes Privacy Policy | Contact