Friday, March 29, 2024 Text is available under the CC BY-SA 3.0 licence.

Henry VIII of England

« All quotes from this author
 

Quisquis enim hic felicem agit vitam, atque rempublicam recte gubernat, sicut nobilissimus meus pater fecit, qui promouit omnem pietatem atque expulit omnem ignorantiam, habet certissimum iter in coelum.

 
Henry VIII of England

» Henry VIII of England - all quotes »



Tags: Henry VIII of England Quotes, Authors starting by H


Similar quotes

 

Circumretit enim vis atque iniuria quemque,
atque, unde exortast, at eum plerumque revertit.

 
Lucretius
 

Omnem crede diem tibi diluxisse supremum.
grata superveniet, quae non sperabitur hora.

 
Horace
 

Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis
Et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi,
Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
Tradita sunt tristi munere ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

 
Gaius Valerius Catullus
 

Auctoritas siquidem ex vera ratione processit, ratio vero nequaquam ex auctoritate. Omnis enim auctoritas, quae vera ratione non approbatur, infirma videtur esse. Vera autem ratio, quum virtutibus suis rata atque immutabilis munitur, nullius auctoritatis adstipulatione roborari indigent.

 
Johannes Scotus Eriugena
 

Ac generosae quidem animae triumphatorum coelum nunc obambulant, et angelorum choris intersunt: eorum vero corpora non singula cujusque condunt monumenta, sed urbes et vici haec inter se partiti, animarum illos servatores corporumque medicos appellant, veneranturque tamquam urbium praesides atque custodies, et horum apud Deum universorum interventu divina per eos munera consequuntur. Sectis corum corporibus, integra et indivisa gratia perseverat: et tenues illae ac tantillae reliquiae integro nullasque in partes dissecto martyri parem habent virtutem.

 
Theodoret
© 2009–2013Quotes Privacy Policy | Contact