Tuesday, April 23, 2024 Text is available under the CC BY-SA 3.0 licence.

Cicero

« All quotes from this author
 

Ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus.
--
We may, indeed, indulge in sport and jest, but in the same way as we enjoy sleep or other relaxations, and only when we have satisfied the claims of our earnest, serious task.
--
Book I, section 103.

 
Cicero

» Cicero - all quotes »



Tags: Cicero Quotes, Authors starting by C


Similar quotes

 

Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum VENI·VIDI·VICI non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.

 
Suetonius
 

Talis...mihi uidetur, rex, vita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluviarum vel nivium, adveniens unus passeium domum citissime pervolaverit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen parvissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec vita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec nova doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda videtur.

 
Bede
 

Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre quid in quaque re sit: scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem.

 
Seneca the Younger
 

Contra primus itaque causas pugnare debemus; causa autem iracundiae opinio iniuriae est, cui non facile credendum est. Ne apertis quidem manifestisque statim accedendum; quaedam enim falsa ueri speciem ferunt. Dandum semper est tempus: ueritatem dies aperit.

 
Seneca the Younger
 

Hoc autem mihi notabile videtur, quod sicut nationis istius homines hac in vita mortali prae aliis gentibus impatientes et praecipites sunt ad vindictam, sic et in morte vitali meritis jam excelsi, prae aliarum regionum sanctis, animi vindicis esse videntur.

 
Gerald of Wales
© 2009–2013Quotes Privacy Policy | Contact